eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Annotations



    1

    MARTIANI  praenomen
     

    2

    MINEI  cognomen
     

    3

    FELICIS  agnomen
     

    4

    FELICIS   fortuna
     

    5

    CAPELLAE   despectiue quasi pecualis
     

    6

    AFRI CARTAGINIENSIS   locus
     

    7

    DE NUPTIIS   SATYRICON LIBRI VIIII
     

    8

    PHILOLOGIAE   amor sermonis vel sapientiae
     

    9

    LIBER PRIMUS INCIPIT  Iste Martianus genere Cartaginensis fuit. Studuit autem primo phylosophiae postmodum autem poetriae. Partim quidem Romae, partim in Italia. Unde culpat se cur deseruerit phylosophyam converteritque se ad poetriam. Edidit namque novem libros: duos primos de nuptiis Mercurii et Phylologiae. Septem sequentes de totidem liberalibus. In quibus quaedam per figmenta disserens quaedam rei ueritatem exsequens operi finem dedit. Interpretatur autem Mercurius quasi mercatorum chirios i. dominus vel medius currens vel sermo discurrens quia inter mercatores sermo discurrit qui hermes Grece, Latine sermo dicitur. Cui etiam a pictoribus caduceum datur in manibus geminis serpentibus innexum. Quia proprium est sermonis iurgia et lites et rixas mercatorum sedare et sedando separare. Titulus autem huius operis quattuor dat nomina auctori suo. Sed cur Mineus dicatur non claret nisi forte a quodam rubore. Periochia i. circumstantia quae significat personam, locum, tempus, rem, qualitatem, causam et facultatem i. quos imitatus fuerit Socratem uidilicet et Epimenidem. Quae omnia ostendit libri huius initium praeter tempus quod reliquit inquirendum quod adhuc incertum est. Titulantur hi duo priores libri de nuptiis Mercurii et Phylologiae et non absque ratione. Cum enim Phylologia amor rationis interpretetur, Mercurius vero in significatione sermonis ponatur, patet profecto quia quibus non est ratio ac uigor sapientiae quae propalatur per sermonis acumina in ipsis quasi fiant competentes copulae et nuptiae Mercurii et Philologiae. Multos enim nouimus habere quasi Philologiam i. amorem sapientiae et rationis carere tamen Mercurio i. eloquenti luculentoque sermone. E contrario multos facundiam copiamque sermonum amittere tamen fundamenta perfectionemque rationum. Desiderat enim Mercurius copulari Philologiae itemque Phylologia adnecti Mercurio quia et sermo ex plenitudine rationis subsistere et ratio per hostia sermonis desiderat propagari.
     

    10

    Tu  O tu hymene
     

    11

    psallentem  uerba patris martiani ad hymeneum
     

    12

    thalamis locus nuptiarum grece ΘΗΛΗΜΑ dicitur
     

    13

    thalamis ΤΗΛΗΜΑ grece voluptas inde dicitur thalamus
     

    14

    quem  perhibent
     

    15

    matre  de
     

    16

    camena  dea a quodam canore
     

    17

    camena Camena mater hymenei cuius laus hic ponitur qui est deus nuptiarum
     

    18

    camena In fronte huius libri quinque argumentationibus colligitur laus hymenei. Hymeneus namque deus nuptiarum dicitur filius Iouis et Veneris, frater scilicet Cupidinis. Ut quibusdam tamen uidetur idem est Hymeneus qui et Cupido, immo ut quidam uolunt filius Dionisii. Hymeneus autem et Himen uicissim a se dicuntur. Hymineae namque est locus conceptionis ubi puerperia peraguntur.
     

    19

    Pro- genitum natum uere genitum
     

    20

    peribent dicunt uel confirmant
     

    21

    peribent Ideo perhibent quia tu solitus es in nuptiis illorum psallere
     

    22

    copula sacra coniunctionem sanctam
     

    23

    deum deorum
     

    24

    Semina  fisicam rem tangit quia quamuis elementa natura discrepent tamen unum sine altero in creaturis non consistit et mutuo mixta sunt ut ignis in aqua quod dicit semina subaudis omnium rerum animalium omnium elementorum
     

    25

    archa- nis  secretis misticis legibus
     

    26

    stringens ligans
     

    27

    pugnantia discrepantia uel multiplicari uolentia
     

    28

    Complexuque coniugio uel coniunctione sacra
     

    29

    sacro  licito
     

    30

    dissona nexa  diuerso sexu differentia
     

    31

    dissona nexa  dissona per naturam sicut uirum et feminam nectit per copulae gratiam ad creandam prolem
     

    32

    nexa  iuncta
     

    33

    foves  iungis
     

    34

    elementa  Ambrosius dicit a limo limas addita praepositione e quasi valde formo inde elementa
     

    35

    elementa  Aliquando enim semina retinet in natura rerum aliquando soluit ut crescant. Ilen grece dicitur materies sicut Isidorus dicit quia stochia grece latine elementa unde inuisibilia cuncta procedunt.
     

    36

    elementa  materies
     

    37

    ligas  copulas
     

    38

    vicibus  per uices
     

    39

    mundumque maritas  ad ipsum enim pertinent nuptiae
     

    40

    maritas  fecundas
     

    41

    auram mentis. corporibus socias  socias corporibus auram quae mens est id est uitales aures
     

    42

    Phoedere conplacito  pacto coniunctione
     

    43

    Phoedere conplacito  convenienti collibito federe
     

    44

    sub quo   id est sub te
     

    45

    natura   id est omnis non solum uiri et feminae sed etiam omnium creaturarum
     

    46

    iugatur  coniungitur uel sociatur
     

    47

    Sexus concilians  scilicet maris et feminae consocians
     

    48

    sub amore fidem  quia amor precedit ut fides utique coniugii sequatur
     

    49

    sub amore fidem  quia quicquid iungitur quodam amore naturali iungitur et in animalibus et in inanimalibus
     

    50

    hymenee  Imeneus iuxta quosdam ipse est Cupido filius Veneris et Iouis secundum alios filius Iunonis et Iouis et sicut quidam dicunt filius Dionisii et Camenae sed proprie Himeneus uel imen locus in quo puerperia peraguntur
     

    51

    hymenee   probat te
     

    52

    de- cens   pulcher
     

    53

    hymenee de- cens cypridis qui maxima cura es  id est quem Cipris maxime curat uxor Oceani vel Imenei
     

    54

    Hinc  id est ex hac re probat te calliopea annuere
     

    55

    flagrans.  splendens
     

    56

    ore  laus pulchritudinis
     

    57

    ore  a tuo ore
     

    58

    cupido   amor
     

    59

    micat  lucet
     

    60

    bacchus  liber pater
     

    61

    placuisse  id est placuit
     

    62

    placuisse   subaudis tibi
     

    63

    choreas  choros uirginum uel cantus uel epitalamia carmen uidelicet nuptiarum
     

    64

    genitricis  id est Iunonis uel Veneris
     

    65

    habes  cognosci
     

    66

    Comere   componere uel ornare
     

    67

    vernificis  uel uiridantibus uiridis
     

    68

    florentia   pulcre splendentia more antiquo
     

    69

    sertis  coronis
     

    70

    sertis  Sertum et corona unum dicuntur apud grecos stephaneos dicitur coronatus
     

    71

    Seu  hinc probat te
     

    72

    consanguineo  fratri suo
     

    73

    consanguineo scilicet tibi
     

    74

    gratia  dea
     

    75

    gratia trina   accusatiuus id est tria
     

    76

    gratia trina   hoc est tria concessit uultum uocem gestum. Laudat eum a pulchritudine genere cantilena et peritia pulchritudine cum dicit ore micat, genere inquiens quod Bacus pater est, cantu inferens cantare choreas thalamos, peritia subiungens comere limina sertis uel trina dea quia tres sunt gratiae filiae Iouis uno oculo utentes quia gratia simplex pergit et duplex redit.
     

    77

    Conubium   copulam
     

    78

    componens  construens illa
     

    79

    callio- pea  dea a greca ethimologia descendens calion fone bona sonoritas id est uox.
     

    80

    auspitio  inchoamento
     

    81

    auspitio  initio
     

    82

    probat  orphei
     

    83

    probat   confirmat testificatur
     

    84

    annuere  fauere consentire
     

    85

    annuere  hic se primum ostendit de amore deorum cecinisse et precessorem in hoc nullum abuisse uel aliud cogitans uel ab honore curiae sublatum
     

    86

    crebrius  in una eademque re et ligat et soluit quia semina quae tempore hiemis in arboribus et ceteris rebus ut non uideantur sed intra se sint tempore ueris soluit ut fructum ferant et de ipsis quae ligauerat mundum maritat
     

    87

    crebrius  comparatiuus pro positiuo
     

    88

    crebrius sepe
     

    89

    inopinum  incredibile
     

    90

    intactumque  inexpositum intractatum
     

    91

    nescioquid inopinum intactumque   uel aliud cogitans uel quia de amore nullus alius cantasset
     

    92

    moliens   cogitans
     

    93

    cano   canto
     

    94

    respersum  uariatum uel intertinctum
     

    95

    incrementisque  aetatibus
     

    96

    lustralibus   quinquennalibus
     

    97

    decuriatum   uetustum
     

    98

    incrementisque lustralibus decuriatum   quasi de quinquennio in quinquennium ad hanc aetatem
     

    99

    nugulas  nugas hebreum est. Inde nugulas hic ostendit hebream linguam matrem fore omnium linguarum
     

    100

    nugulas  stoliditates uel levitates
     

    101

    ineptias   inutiles
     

    102

    aggarrire  submurmurare
     

    103

    non perferens   non sustinens
     

    104

    martianus  s. filius
     

    105

    intervenit dicens  repente uenit uel uenit intercanendum
     

    106

    pater   s. est
     

    107

    vulgata  manifestata
     

    108

    cantare  quia quamdiu uersus cantauit occulte cecinit nec aperuit id quod cantauerat
     

    109

    deproperas  consuescis uel festinas
     

    110

    ritu   more
     

    111

    nictantis   uigilantis uel annuentis
     

    112

    nictantis nictare enim et annuere et uigilare est
     

    113

    antis- titis   principis
     

    114

    fores  originem et fomitem cordis tui
     

    115

    reseraris.  reseres
     

    116

    ΓYMNOΛOΓYCEIC  ratiocinaris compositum est ab exercitatione et ratione
     

    117

    ΓYMNOΛOΓYCEIC  philosofaris
     

    118

    edoce  ostende
     

    119

    apportes  dicere
     

    120

    quorsum praedicta   quo ordine uel in quam partem
     

    121

    desipis   id est a sapore sapientiae recedis
     

    122

    Ne tu inquam desipis   responsio patris ad filium
     

    123

    perspicui   lucidi
     

    124

    EΓEPIMION  fuit enim egerimion liber i. nuptiarum in quo continebantur deorum nuptiae et amor nuptiarum
     

    125

    EΓEPIMION.  s. carmina
     

    126

    noscens   nominatiuus est
     

    127

    creperum  dubium aduerbium
     

    128

    creperum   genitiuo
     

    129

    nec  nonne
     

    130

    liquet   claret
     

    131

    praelibante  praegustante praetangente
     

    132

    disposita   i. carmina praedicta ordinata
     

    133

    nuptias resultare  i. ipsa disposita resultent nuptias
     

    134

    resultare  recinere
     

    135

    concepta  s. carmina inchoata
     

    136

    scaturiginis  ebullitionis uel fontis
     

    137

    profluxerint   emanauerint
     

    138

    properus  uelox festinus
     

    139

    scrutator   inpatiens inquisitor
     

    140

    inquiris  petis desideras
     

    141

    satyra   i. poetria
     

    142

    cominiscens   consumans recordans peragens
     

    143

    hyemali pervigilio   longa uigilia
     

    144

    hyemali pervigilio   omnes uigiliae hiemales etiam dici possunt
     

    145

    marcescentes   antedeficientes uel extingentes propter nimium ignem
     

    146

    perculerit  displicuerit s. te i. offenderit
     

    147

    explicabo  narrabo
     

    148

    Cum inter deos   Climax figura est id est epilogium. Epilogium dicitur peroratio. Climax ascensio a minoribus ad maiora secundum naturalem ordinem.
     

    149

    sacra coniugia   licitae copulae
     

    150

    procreationis   multiplicis progeniae
     

    151

    procreationis un- dique   i. ex parte deorum dearumque uel deorum et hominum haec tota sententia persuasio est.
     

    152

    numerosae  ex omni parte
     

    153

    praeclues  ualde nobiles s. cum fieret
     

    154

    praeclues  nunc epilogum facit ut quod maximum est in fine reseruet duo cresco uel nobilito
     

    155

    dulcium   amabilium
     

    156

    potirentur.  uterentur
     

    157

    praesertimque   maxime
     

    158

    potissimos    ualde potentes s. deos
     
    Facsimile



     

    Click to zoom in.Click to zoom out.Click to reset image to default.

    Search




    Search site Search current folder
    Transcription



    Folio 2r (incipit liber 1)
    [folio 2 recto] #2#


     


    MARTIANI1 MINEI2 FELICIS3 4CAPELLAE 5


    AFRI CARTAGINIENSIS 6DE NUPTIIS 7PHILOLOGIAE 8


    LIBER PRIMUS INCIPIT9


    §1§Tu10 quem psallentem11 thalamis 1213quem14 matre15 camena161718.|| Pro-


    genitum
    19peribent2021. copula sacra 22deum23. || Semina24 qui archa-


    nis
    25 stringens 26pugnantia 27vinclis. || Complexuque28 sacro29. dissona


    nexa30
    31
    32 foves33. || Namque elementa343536 ligas37 vicibus38 mundumque maritas3940. ||


    Atque auram mentis. corporibus socias41. || Phoedere conplacito4243. sub quo 44


    natura 45iugatur46. || Sexus concilians47. et sub amore fidem4849. || O hymenee50 51de-


    cens
    52cypridis qui maxima cura es
    53. || Hinc54 tibi nam flagrans.55 ore5657 cupido
    58

    micat59. || Seu tibi quod bacchus60 pater est placuisse61 62choreas63. || Cantare ad thala-


    mos. Seu genitricis64 habes65. || Comere 66vernificis67. florentia 68limina sertis6970. ||


    Seu71 consanguineo7273. gratia74 trina 7576dedit. || Conubium 77divum. componens78 callio-


    pea
    79. || Carminis auspitio8081. te probat82 83annuere8485. ||


    §2§Dum crebrius8687 88istos hymenei versiculos nescioquid inopinum89 intactumque90 91moliens
    92

    cano 93respersum94 capillis albicantibus verticem incrementisque95 lustralibus 96decuriatum 97
    98

    nugulas99100 ineptias 101aggarrire102 non perferens 103martianus104 intervenit dicens105. Quid istud


    mi pater 106quod nondum vulgata107 materiae cantare108 deproperas109. Et ritu 110nictantis 111112antis-


    titis
    113priusquam fores114. aditumque reseraris.115 ΓYMNOΛOΓYCEIC116117? quin potius edoce118


    quid apportes119. et quorsum praedicta 120sonuerint revelato. Ne tu inquam desipis 121122admo-


    dumque perspicui 123operis EΓEPIMION124.125 noscens 126creperum127 128sapis? nec129 liquet 130hyme-


    neo praelibante131 disposita 132nuptias resultare133134? si vero concepta135 cuius scaturiginis136


    vena profluxerint 137properus138 scrutator 139inquiris140. fabellam tibi quam satyra
    141

    cominiscens 142hyemali pervigilio 143144marcescentes 145mecum lucernas edocuit. ni proli-


    xitas perculerit146 explicabo147. §3§Cum inter deos 148fierent sacra coniugia 149procreationis 150un-


    dique
    151numerosae152 liberique praeclues153154. ac nepotum dulcium 155aetheria multitudo


    et inter se quodam caelicolarum complexu ac foedere potirentur.156 praesertimque 157potissimos 
    158

     



    [text]
    [text]
    [text]